COTTONUS Johannes

COTTONUS Johannes
I.
COTTONUS Johannes
Anglus, Vir pius et doctus, coeptum a Robinsono Independentismum, absolvit, circa A. C. 1635. Cum enim sub Carolo I. M. Britan. Rege Episcoporum in Anglia auctoritas, annitente inprimis Praesule Cantuariensi Laudô, ad apicem pervenislet, pars Ecclesiae Robinsonianae (fuit autem Robinsonus Semiseparatistarum auctor, ut dicemus infra) Lugduno-Batav. quo A. C. 1634. ex Anglia concesserat, Plymontham Nov-Anglicam migravit. Eodem paulo post Cottonus, aliique Non-Conformistae ex Anglia, metu persecutionis Episcoporum
profugi, venerunt. Et hi statim in viam Ronbinsonianam consenserunt, quae tum inter exules illos admodum invaluit. Difficile est non incidere in Scyllam, ubi Charybdim effugeris: Episcoporum fastum ac rigorem quod tolerare non possent, quo longius quid ab illis distabat, eo gratius erat. Placuit igitur Robinsonus: et quamquam Cottonus antehac Separatistis adversaretur, ramen Semiseparatismi auctor et fautor esse coepit, circa annum praefatum, eaque dogmata facunde interpolare aggressus est. Statim itaque missis in Angliam literis novam hanc Ecclesiae formam depraedicans in partes suas Thom. Godwinum, virumegregie doctum, mox pertraxit, quem magna Anglorum colonia, in Novam Angliam sequuta est. Cum vero progressu temporis observaret Cottonus nimiam et intolerabilem populi potestatem supra Presbyteros, Iohnsono contra Ainsworthum (qui interea circa potestatem Presbyteriorum et Congregationis acriter secum invicem disceptabant) adheaerere et Presbyrerii auctoriratem supra Fraternitatem (ut loquuntur) extollere ac defendere coepit: novô commentô distinctionis inter potestatem auctoritatis ac libertatis partes conciliaturus. Doncc tandem, Familiaritate Hutchinsoniae, cum pluribus aliis, ad horrendos errores, Antinomismum, Libertinismum, ipsumque novae Separationis praecipitium seduci se passus est. Vide Georg. Hornium, Historiâ Eccl. Novi Testam. Periodo III. Artic. 3. §. 18. et seqq.
II.
COTTONUS Johannes
fil. prioris, Pastor Plymmoutenfis, in eadem Orbis parte, linguae Americanae apprime peritus, Indorum conversionem magno cum zelo, nec minore successu, promovit. Crecens Matherius, epist. ad Ioh. Leusden datâ Bastoniô, die 12. Iul. A. C. 1687.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”